Contra abortum
|
SIXTUS QUINTUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei Ad perpetuam rei
memoriam. Effraenatam perditissimorum hominum
contra divinae legis praeceptum de non occidendo, peccandi audaciam
atque licentiam, sanctissimis legibus, variisque Constitutionibus saepius
repressam animadvertentes; cogimur Nos quoque in supremo justitiae throno
a Domino constituti, justissima ratione suadente, vetera jura partim
innovando, partim ampliando, eorum etiam immanitatem pari poena proposita
coercere, qui immaturos foetus intra materna viscera adhuc latentes
crudelissime necare non verentur. Quis enim non detestetur, tam execrandum facinus, per
quod nedum corporum, sed quod gravius est, etiam animarum certa jactura
sequitur? Quis non gravissimis suppliciis
damnet illius impietatem, qui animam Dei immagine insignitam, pro qua
redimenda Christus Dominus noster preciosum Sanguinem fudit, aeterae
capacem Beatitudinis, & ad consortium Angelorum destinatam, a beata
Dei visione excludit, reparationem coelestium sedium quantum in ipso
impedivit, Deo servitium suae creaturae ademit?
qui liberos prius vita privavit, quam illi a natura propriam
lucem accipere, aut se materni custodia corporis ab efferata saevitia
tegere potuerint? Quis non abhorreat libidinosam
impiorum hominum crudelitatem, vel crudelem libidinem, quae eo usque
processit, ut etiam venena procurent ad conceptos foetus intra viscera
extinguendos & fundendos, etiam suam prolem prius interire quam
vivere, aut si jam vivebant, occidi antequam nasci nefario scelere moliendo?
Quis denique non damnet gravissimis
suppliciis illorum scelera, qui venenis, potionibus, ac maleficiis,
mulieribus sterilitatem inducunt, aut ne concipiant, nec pariant, maleficis
medicamentis impediunt? Maleficos, inquit Dominus ad Moysen, non patieris
vivere: nimis enim impudenter contra Dei voluntatem se opponunt, qui,
ut S. Hieronimus ait, dum natura recipit semen, receptum confovet, confotum
corporatum in membra distinguit, dum inter ventris angustias Dei manus
semper operatur, idemque corporis Creator, & animae est, impie despicit
bonitatem Figuli, id est Dei, qui hominem plasmavit, fecit, & voluit,
siquidem ut Sanctus testatur Ambrosius, non mediocre munus est Dei dare
liberos propagatores generis. Divinum donum
est foecunditas parientis, eodemque tempore diro hoc flagitio privantur
liberis parentes, qui generaverant; vita filii, qui generati sunt, matres
conjugii praemiis, terra quae ab his coleretur, mundus qui ab eisdem
cognosceretur, Ecclesia quae devotae numero plebis aucta gauderet.
Unde non immerito sexta Synodo Constantinopolitana sancitum est,
ut personae quae dant abortionem cientia medicamenta, & quae foetus
necantia venena accipiunt, homicidae poenis subiiciantur, sed, &
veteri Concilio Ilerdensi cautum est, ut qui conceptos ex adulterio
foetus necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus aliquibus
colliserint, si postea poenitentes ad Ecclesiae mansuetudinem recurrant,
omni tempore vitae suae fletibus, & humilitati insistant, si vero
Clerici fuerint, officium ministrandi eis recuperare non liceat, omnesque
tam Ecclesiasticae, quam prophanae
leges gravibus poenis afficiunt eos, qui in utero matris puerperium
interimi, aut ne mulieres concipiant, sive ut conceptos foetus eiciant,
nefarie machinantur. 1. Nos igitur post repressam
eorum temeritatem, qui matrimonii jura violare, & quantum ipsis
est vinculum indissolubile dissolvere praesumunt, quive turpioribus
quibusdam incestis se inquinare non erubescunt, hoc quoque malum, quantum
viribus Nobis a Domino traditis contendere possumus, nostris potissimum
temporibus exterminare volentes: Omnes, & quoscumque, tam viros,
quam mulieres, cujuscumque status, gradus, ordinis, ac conditionis,
etiam Clericos, saeculares, vel cujusvis Ordinis regulares, quavis dignitate,
& praeeminentia Ecclesiastica, vel mundana fulgentes, qui de cetero
per se, aut interpositas personas abortus, seu foetus immaturi, tam
animati, quam etiam inanimati, formati, vel informis ejectionem procuraverint
percussionibus, venenis, medicamentis, potionibus, oneribus, laboribusque
mulieri praegnanti impositis, ac aliis etiam incognitis, vel maxime
exquisitis rationibus, ita ut re ipsa abortus inde secutus fuerit, ac
etiam praegnantes ipsas mulieres, quae scienter praemissa fecerint,
poenas tam divino, quam humano jure, ac tam per Canonicas Sanctiones,
& Apostolicas Constitutiones, quam civilia jura adversus veros homicidas,
que homicidium voluntarium actu, & re ipsa patraverint, propositas,
& inflictas (quorum omnium tenores his nostris literis pro expressis,
& ad verbum insertis habemus) eo ipso incurrere, hac nostra perpetuo
valitura Constitutione statuimus, & ordinamus, ipsasque poenas leges,
& Constitutiones ad casus praefatos extendimus. 2. Eos vero qui Clerici
fuerint, omni Privilegio Clericali, Officiis,, Dignitatibus, & Beneficiis
Ecclesiasticis, quae sic vacatura nostrae, & Sedis Apostolicis dispositioni
perpetuo reservamus, ipso facto privamus, & in futurum inhabiles
ad ea suscipienda decernimus, adeo ut illi, qui hoc delictum commiserint,
non secus atque ii qui sua voluntate homicidium perpetraverint juxta
Concilii Tridentini Decreta, etiamsi crimen id, nec ordine judiciario
probatum, nec alia ratione publicum, sed occultum fuerit, ad Sacros
Ordines promoveri, aut in susceptis Ordinibus ministare nullo modo possint, nec illis aliqua Ecclesiastica Beneficia, etiamsi curam
non habeant animarum, conferri liceat, sed omni Ordine, ac Beneficio,
& Officio perpetuo careant. 3. Necnon, & illos qui Clerici
non fuerint, & talia perpetraverint, non solum poenas incurrere
supra narratas, sed etiam inhabiles ad Ordines, & alia praedicta
decernimus, & declaramus. 4. Volentes quod hi foro Ecclesiastico
subjecti, ut praefertur deliquisse comperti fuerint, per Judicem Ecclesiasticum
depositi, & degradati, Curiae, & potestati saeculari tradantur,
quae de eis illud capiat supplicium, quod contra laicos vere homicidas
per divinas leges, ac civilia jura est dispositum. 5. Praeterea eisdem poenis teneri
omnino statuimus eos, qui sterilitates potiones, ac venena mulieribus
propinaverint, & quo minus foetum concipiant impedimentum praestiterint,
ac ea facienda, & exequenda curaverint, sive quocumque modo in his
consuluerint, ac mulieres ipsas quae eadem pocula sponte, ac scienter
sumpserint. 6. Quocirca mandamus universis,
& singulis Judicibus ordinariis, & delegatis, tam Ecclesiasticis,
quam Saecularibus, quibus contra criminum reos etiam quo ad causas hujusmodi,
de jure, vel ratione delicti, aut personarum legitime competet jurisdictio,
ita tamen ut inter eos praeventioni locus est, ut in his delictis, quae
ut plurimum in occulto perpetrantur, contra quoscumque, non solum per
accusationem, & delationem, verum etiam per inquisitionem, ac simplicem
denunciationem procedant, ac ad illa probanda testes alias de jure inhabiles, eorumdem tamen Judicum arbitrio, habita ratione personarum,
causarum, & qualitatum illarum, ac circumstantium quarumcumque,
admittant, ac in eos qui culpabiles fuerint, pro ut per Nos
sancitum est, demum animadvertant. 7. Insuper ut immanissimi hujus
delicti gravitati, non solum temporalibus, verum etiam piritualibus
poenis prospiciamus ac provideamus, omnes, & singulos cujuscumque
status, gradus, Ordinis, vel conditionis existentes, tam laicos, quam
Clericos, Saeculares, & cujuscumque Ordinis regulares, necnon mulieres
saeculares, vel quemcumque Ordinem professas, qui vel quae, vel uti
principales, vel ut sociae consciaeve ad tale facinus committendum opem,
consilium, favorem, potionem, vel alia cujuscumque generis medicamenta
scienter dederint, ac etiam scribendo literas privatas, vel apocas,
vel alias verbis, aut signis juverint, aut consuluerint, ultra supradictas
poenas, ipso facto, nunc prout ex tunc excommunicamus, & pro excommunicatis
declaramus. 8. Decernentes ac declarantes, quod
per quaecumque Jubilaea, & Indulgentias, per Nos, & Successores
nostros, etiam Anno Jubilaei, aut alio quovis tempore, etiam Cruciatae
sanctae, Jubilaei, vel quovis alio titulo concessas, & concedendas,
necnon per quascumque literas Apostolicas quibusvis Principibus, seu
ad eorum instantiam per Nos, & Successores nostros pariter concessas,
& concedendas, ac etiam vigore privilegiorum mare magnum vel alias
quomodolibet nuncupatorum, quibusvis Congregationibus Regularium, aut
Episcopis vigore Concilii Tridentini, vel alias, per Nos, & Praedecessores
nostros quomodocumque concessorum, vel in futurum concedendorum, nec
personae sic ut praefertur delinquentes, & excommunicatae, praeterquam
in mortis articulo absolvi valeant, nec cum iis Clericis, qui hujusmodi
delicta perpetraverint itiamsi eorum crimen occultum fuerit, super irregularitate
praemissorum occasione contracta, nec per locorum Ordinarios, nec per
alios quavis auctoritate fungentes, quam per Nos, & Rom. Pontif. nostros Successores, &
tunc non nisi urgentissimis de causis dispensari possit.
Ac tam absolvendi, quam dispensandi facultatem hujusmodi etiam
quoad forum conscientiae in casibus superius expressis, Nobis, &
Successoribus nostris dumtaxat reservamus. 9. Statuentes sic in praemissis
universis, & singulis per quoscumque Judices ordinarios, & delegatos,
etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinales, sublata eis, & eorum cuilibet, quavis aliter judicandi,
& interpretandi facultatae, & auctoritate, in
quavis causa, & instantia judicari, & definiri debere,
irritumque, & inane, quicquid secus super his a quoquam, quavis
auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. 10. Non obstantibus Constitutionibus,
& Ordinationibus Apostolicis, aut aliis legibus aliter forsan circa
praemissa disponentibus, aut in casibus praefatis distinguentibus, ceterisque
contrariis quibuscumque. 11. Volumus autem, ut
praesentium literarum exemplis &c. 12. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostrae Constitutionis, Statutorum, Ordinationis,
extensionis, Decretorum &c. Siquis autem hoc attentare praesumpserit
&c. Datum Romae in Monte Quirinali,
Anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentessimo octuagesimo octavo,
quarto Kalen. Novembris, Pontificatus nostri
Anno IV. |